Foto

Augusta Treverorum olim maxima urbs erat. Illa urbs apud flumen Mosellam aedificata est, ut populo aqua esset. Barbari saepe murum totam urbem circumdantem petebant. Porta Nigra hodie signum magnitudinis aedificiorum Romanorum est. Tum Romani Galliam, Hispaniam, Britanniam Mauretaniamque regebant. Imperio Romano interito Augusta Treverorum, cui hodie nomen „Trier“ est, direpta est. Sola Porta Nigra, quae postea templum erat, servata est. Sed multi homines, quia Romani eis gaudio erant, ruinas Romanas quaesiverunt. Illi Porta Nigra adducti regiones apud Augustam Treverorum ita explorabant, ut hodie turba hominum ad monumenta visenda huc proficisceretur. Potestas Romanorum finem cepit. Lapides autem, qui inopiae, flammis, temporibus superfuerunt, hodie et maestae et severae et dignissimae admirationi sint.

Michael Gerdes (Abijahrgang 2020)